- FASCIOLA
- FASCIOLAcrebro occurrit in Regulis Monasticis, cum agunt de Monachorum vestibus, ubi maxime itinerantium fuisse, observat C. du Fresne. Hinc Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Benedicti c. 7. ait, ad Cameratium pertinere, ut procuret fratribus in iter profecturis cappas, fasciolas, calcaria. Et c. 14. Monachum fasciolatum aut cinctum, sive cum cappa, in claustrum introire vetat, cum haec itinerantium sint. Regula Magistri c. 81. statuit, ut Monachi habeant in hieme, pallium stamineum, braccas laneas et fasciolas, aut pedules: vultqueve, ut fasciolae laneae non sint, sed lineae, ut aliquid distet a Clerico Monachus. Porro Conventus Aquisgran. A. C. 817. c. 22. fasciolas duas Monachis concedit, et duas alias, quibus necesse est itineris causâ. Tandem iis interdictae sunt in Conc. Cloveshovensi A. C. 747 c. 38. Nec imitentur saeculares in vestitu crurium per fasciolas etc. E quibus ultimis verbis, quod genus vestis fuerint hae Fasciolae liquet. Nempe et Cic. l. de Aruspic. resp. Fasciolae sunt, quae Ulpiano L. Argum. sunt, D. de auro et arg. leg. fasciaecrurales, Gelis Iarretieres dicuntur. Eginhardus in Carolo M. Fasciolit crura et pedes calceamentis constringebat. Monachus. Sangall. l. 1. c. 36. Fascioae crurales vermiculatae etc. Atqueve hinc nota Gallorum vox Fesse, seu, ut vulgo dicunt, Face vel Fasce, in armorum insignibus. Car. du Fresne Gloss. At Fasciolum, apud Odoricum de Foroiulio in Peregrin. suan. 4. Portant autem (Chaldaeae incolae) super capita suafasciola aurea de perlis pretiosis: operimentum capitis est, φακιόλιον Ducae c. 37. ubi de Turcis, qui istiusmodi tegmina nunc Tulipantos seu Turbantes vocant. Hinc Leunclav. testatur in Pandecte Turc. n. 240. Graecos etiamnum sicappellare Turcicos Tulipantes, quod ex Fasciis seu fasciolis convolutis, et complicatis conficiantur, quod etiam Achmes innuit, c. 226. φακιόλια vel Saracenis etiam tribuit auctor Vitae S. Nili Iun. p. 56. Quo modo Ismaelitarum capita vittata dixit Hieronym. in Vita Malchi: qui fasciolas quoqueve idem vestis genus videtur appellasse Ep. 2. de Vita Cleric. Aliter vocem φακιόλιον explicant Glossae Basilic. et Lexicon Gr. MS. apud C. du Fresne, nempe ζωνὰριον seu Semicinctium, item crumenam seu marsupium, vide eum in Gloss. et supra ubi de Fasciis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.